From Rev. Paul Christopher Reiche (unpublished)
FRANCLINIO
Provinciarum in America confoederatarum
Perillustri Ministro
Faustissima quaevis adprecatur
Carolus Christophorus Reiche
Artium Magister et Pastor Evangelico Lutheranus
Quum, quod TVA in patria, quae nisi a teneris fuit, certe nunc
erit America, gestum est legi, non potui non magnopere laetari,
adesse genus hominum, quod, quae jura sint sua, non modo sentiat
sed egregie etiam defendat; quum vero et leges illas perpendi, ab
illustrissimo, utinamque serenissimo Americanorum Congressu ad
constituendam rempublicam latas, precatus sum continus Deum, ut
saluberrimas easdem jubeat esse, Americanis non modo, sed
rationibus per orbem quibuscunque, utque mihi etiam et meis,
vivere aliquando liceat, sub constitutionibus adeo aequis, et
naturae conformibus. Id vere precatus sum, et precor etiam num.
Verum enim vero non licet nobis nisi furtim e patria migrare, et
derelinquenda nobis sunt, si demigramus, qualia et quantulacunque
sint, quae habemus, fere omnia. Longum quoque est, et periculosum
forsitan iter, in regiones illas, quas Deus fortunet, verendum
quoque ne nobis illic liceat aeque bene comodeque vivere, at
viximus, et natura postulat, exlonga consuetudine parata. Ante
omnia igitur denuncianda TIBI, VIA PERILLVSTRIS, erunt et roganda
nonnulla, eaque rogo exponere sine!
Equidem Berolini natus, annos habeo XXVI, et litteris oper[am]
dedi, Halae atque Göttingae Theologicis, Philosophicis et
Histor[i]cis praeprimis. Scholae quondam praefui titulo Rectoris,
nunc [?] e cathedra sacra, per IX annos sermones habui, ut
assolent nos fratium Pastores, quorum sum degrege. Tametsi vero
inter Lutheranos natus sim, viuam, atque doceam, unice tamen credo
in Deum, inque ea, qua[e] sana docet ratio, non autem in ea, quae
docent Theologi vellandatissimi; neminem quoque, aliter sentientem
odi.
1. | Dissertationes a. de misercordia b. de laboriositate, c. |
| de eoque possit esse utile in tradendis linguis. |
2. | Wieder den Verfolgungsgeist. |
3. | Ueber den Nachtheil dessen, dass Prediger, nur Prediger |
4. | Wieder den Eid auf symbolisches Bücher der Kirche |
5. | Socratischer Religions Unterricht für die Jugend. |
6. | Die wahre Religion eines freyen Geistes. |
7. | Predigten im Ton für Leute vom Lande, auf alle Sonn |
8. | Betrachtungen aus der Natur, zur Freude der Leute vom |
9. | Schulbuch für diese Leute. |
10. | Antiparadoxie i.e.: Betrachtungen über die abweichende |
| Lehrsaeze der Religion, und deren Unschaedlichkeit in |
11. | Dass der Glaube an eine Offenbahrung nicht allgemein |
| nothwendig und nüzlich sey. |
13. | Wieder die falschen Gedancken vom Glauben an Jesum. |
14. | Ueber den Werth eines guten Theaters. |
15. | Ueber das grosse Glück, das jeder guter Mensch in sich |
16. | Allgemeine synchronistische Weltgeschichte, in welcher |
| von Jahr zu jahr, die Begebenheiten der vorigen Zeit, so |
| erzaehlet und anschauend gemachet werden, als die jezigen |
| Begebenheiten, in unsern politischen Zeitungen. |
Malim tamen VESTRIS commodis inseruire, haud unice meis,
quoniamque hoc malim, et non modo belligeretur in carissima TUA
patria, sed iam etiam rumor fit, Howium profligasse ducem eximium
VESTRVM, eundem que magna clade vicisse, cupio adesse in tempore.
Simulatque enim amare istam TVAM patriam coepi, et milites
mercenarios adeo multos vidi, adversus rempublicam vestram duci,
legi stratagemata veterum imperatorum sedulo, et comparavi horum
stratagematum notitiam tantam mihi, ut si penes exercitus vestros
versarer spes mihi foret, nisi saepiuscule, certe aliquando
mirifice nocendi hostibus. Iis enim credo, in ista prime
exercituum vestrorum infantia, calliditate tutius quam vi eundem
erit obviam. Atque haec ea sunt, quae indicanda putarum, ex iisdem
vero colliges, quam necessarium sit, ut antequam discessum parem,
haec fere rogem:
1. An in republica TVA, homines, qualem me descripsi,
linguam insuper Gallicam non vero Anglicanam callentes,
cum tanta familia, vel doce[ndo,] vel scribendo, vel
etiam agrum colendo, vitam degere queant, non die[m]
lautam, sed mediocrem, non miseram, non reipublicae
onustam?
2. An, hoc si nequeant, id saltim non videatur absurdum,
quod de stratagematibus est dictum?
3. An, ubi laudandus sit, in patriam TVAM meus amor,
abeundum mih[i] sit, et quorsum, quando, quaque lege?
Tametsi enim perquam magni faciam viros fortes, qui, [ut]
facitis, iura hominum strenus defendunt, eos tamen non sic debem
facere magni, ut eorum caussa temere deferendos putem eos, quo[s]
benignissimus ille rerum omnium moderator, arctissimo
incundissimoque vinculo mecum junxit. Eos vero desererem certe, si
prorsus sortis meae incertus dehinc profiscerer, et in itinere vel
p[e]rirem, vel ab hoste caperer, sique mare trajecto, nulla a
C[on]gressu daretur, de VOBIS atque de meis bene promerendi
occas[u] copia.
Scis igitur quae cogito, quaeque capio. Fac oro, mature ut
sciam, quid agam! Vale praeterea, vale diu, immo vale quemadmodum
et ipse precor valere! Scribebam Dessauiae die IX Januarii
MDCCLXXIIX.
Ad me litterae dantur hac rubrica.
ita enim distinguor ab aliis, heic idem illud cognomen habentibus,
quos nescire, quae scripsi, perquam cupio, rident enim, talia si
audiunt.