From Andreas Christian Knoepffel (unpublished)
Scribebatur Nordshusae prope Cassellas in Hassia die 20 Aprilis 1778. [Nordhausen, near Cassel in Hesse, April 20, 1778]
Vir Excellentissime, Doctissime, Consultissime, legate longe lateque Celeberrime!

Praeterlapso mense quasdam litteras ad Te Vir Excellentissime Lutetiam Parisiorum misi, in quibus Tibi declarabam, quod magna flagrem cupiditate in America habitandi, Evangelium Christi praedicandi, ac juventutem in latina, hebraica, graeca et germanica lingua, geographia omnibusque oeconomiae partibus tam theoreticae quam practicae instituendi, quia vero nondum litteras responsorias accepi, forsan propter multifarias Tuas occupationes, quibus modo implicitus es, et per nullam aliam viam ad hunc Scopum pervenire possum, ideo mihi ignosce, quod secunda vice Tibi sim molestiae litteris hisce. Si non aliter fieri potest quam si ad Te Lutetiam parisiorum veniam, paratur sum, jussu ac mandato Tuo ad hoc iter suscipiendum, ut plura Tecum possim communicare, quod ob diversas rationes literis non commode peragitur. Rogo igitur Te Patrone ad aras usque calende, ut votum meum impleas, mihique indices, quo modo et in qua provincia munus aliquod accipere possum, uxorem et sex lib[eros] habeo, qui idem, pro uti ego, sentiunt, omnia mandata Tua accuratissime prosequor. Interea Summum Numen rogabo, ut Te salvum et sospitem ad huc [doc]tissime conservet, et omnibus conatibus Tuis pro tute patriae benedicas, quod ex Sincero animo opto

Vir Excellentissime, Consultissime Doctissime! obsequentissimus Se[rvitor]

Knoepffelius
pro tempore pastor reformato germanus.
Hoc est inscriptio mea A Monsieur Monsieur Knoepffell, Ministre du Saint Evangile à Nordshausen Ches Cassel en Hessen
Addressed: A Son Excellence / Monseigneur le Docteur Francklin, / Ambassadeur Americain tres Illus / tre, present / à / Paris / france.
Endorsed: Knoepffelius Minister & Schoolmaster
629608 = 026-317a001.html