From — Dubosc (unpublished)
Die 20a 4a xb in ostenda in flandria
Domine

Non fama quam merito minor peregrino notum esse certe non miraberis homines illustri tibi similes fruunt omnes tali privilegio quod per totum orbem nosceantur: Sed tuam protectionem implorandi causa ad te recurram, titulis indigens legitissimis, en quod miraberis forte. Tamen ut infelix doctoris gradu tibi simili et tua generositá fretus ad te recurrere audeo. Quam fortunatus si legi et a te succurri dignum invenies!

Annos quatuor decim natus, domum paternam, ut in universitatem monpelliaeam studia mea irem perficere linguis ibi mansi Decem annos et gradum doctoris medici coepi. Chirurgia quoque, domine, valde animum intendi, et utramque cum plauso per quatuor annos exercui tolosae. Navigare et americam videre cupiens, ultimo julii mense in burdigalam veni ut in navem ad St. domingue euntem, conscenderem. Pecunia carens, in chirurgi navis qualitate profectus sum quatuor dies post anchoram vulsam ab anglica piratica nave correpti ducti fuimus ad liverpool; quo advento spoliati, in carcerem ducti fuimus. Talis est domine belli lex in anglia. Nil porro tam inhumanum.

Tamen meo gradu considerato in viginti Diebus libertatem habui cum jussu expresso linquendi regnum sine m[ora] obedii et merito lator quod dominatione mutaverim: quid magis faciam hodie? Sum poper et professionem meam in aliqua america regione exercere vellem. Quis te idonior domine, ad me dirigendum in tali consi ? Si tua protectione et responsione dignum inveneris, expectam hic quindecim Diebus, post quos facultatibus indigem nec quid faciam nec quo eam nescio.

Valeas, domine, sis hominum felicissimus per cursum anni novi et vita tua, implebuntur vota mea.

Dubosc med. Doct.

Sum gallicus domine familiae nobilis sed poperis, quod si optis tibi vedere erit. In domo Domini Wrede et socii mercator
Endorsed: Dubosc Decr.4.1781
637222 = 036-292a002.html