Vir reverendus, qui se ministerio Euangelico fungi profitebatur, me tuo nomine rogavit, ut indicarem Autores, qui de Electricitate scripserunt, mihique erant cogniti. Votis tuis lubenter[ius?] annui; ita addisces quid alii in Europa praestiterunt Eruditi, sed simul videbis neminem magis recondita mysteria Electricitatis detexisse Franklino; utinam modo pergas proprio marte capere experimenta, et alia incedere via, quam Europaei incesserunt, nam tum plura et alia deteges, quae seculorum spatio laterent Philosophos: Aer Pensylvanicus videtur esse electricitatis plenissimus; sed attende an per totum anni curriculum, an interdum pauperior sit: quibus anni diebus, quo flante vento, qua caeli constitutione: distingue nubes electricitatis plenas aut expertes, uti volante in altum serico incepisti detegere omnium primus: opto similia perpulcra inventa legere Pensylvanica, ac scripsisti in litteris ad Expertissimum Virum Collinsonum; sique mecum quaedam communicare digneris, Tecum alia communicabo, nam meus scopus est Scientiam physicam et naturalem promovere quam diu vivam. Tu sis amicissime salutatus a Tui benevolentissimo cultore, et vale.