Medicinam nondum inventam methodo quaesitam a posteris inventuram promiserat Hippocrates: eam nondum inventam tot post secula esse constantissima rerum medicarum experientia demonstrat. Aut ergo Hippocrates fallitur aut ea hucusque nondum fuit recta methodo perquisita methodus inveniendi principia sinthetica quae sunt unica legitima semina artes propagantia est diametraliter opposita methodo magistrali ipsas docendi. Post Coum Magistrum qui se nondum medicum esse sapienter cognovit et fatetur, methodus docendi plurimum invaluit: methodus perquirendi plurimum obsolevit. Hinc satius judicarunt medici medicinam incertitudinis accusare, quam semetipsos nondum medicos confiteri. Interea arti ignorantiae nostrae incertitudines communi vote imputantur. Mali tanti remedium unicum esse defficientium principiorum investigationem pluribus ab hinc annis mihi visum est. Inutiliter Italis meis variis opusculis hanc meam opinionem communicare tentavi; hanc exteris problematice proponere audeo, et sapientibus committere. Rei momentum; rem satis commendat. Superfluum est eam ultro verbis commendare. Vale. Addictis Famulus