From John Philip Briedenstein (unpublished)
dabam Giessae Cattorum die 15 Julij 1783.

Viro Excellentissimo Domino Francklin, Doctori Medicinae expertissimo, Statuumque Americae Unitorum, apud Regem Christianissimum legato meritissimo

Salutem plurimam dicit

Johannes Philippus Breidenstein Professor oeconomicae Reique Calculatoriae Cameralis in Alma Ludoviciana, quae est Giessae Cattorum.

Ipsis, ni fallor, februarij huius anni Calendis, literis latine exaratis, te appellavi, Vir Excellentissime! de quibus, quod eas suo tempore re..averis, certissimus existo.

Varia Tibi in eis significavi, et quidem Primum, Officium meum, quod est Professoris oeconomiae Reique Calculatoriae Cameralis in Academia Giessena. Deinde Studiorum meorum ambitum, quorum intuit[ur] inter alia, etiam Theologiae Professoris aut Pastoris alicujus ecclesiae teutoni[cae] Reformatorum dogmatibus addictae, mu..ri, cum fructu praeesse potero. Tandem honestissimama qua flagro cupiditatem populorum Americae Statibus unitis subjectorum, et inprimis Teutonum po[puli?] pacem, numerosisime sine dubio domicilium suum in America collocantium felicitatem promovendi, eaque de cau[sa] Europam cum America commutandi, si ita fieri posset, ut meaipsius meorumque h. e. uxoris et filij unici felicitas, per ejusmodi migrationem, etiam augeretur.

Humillime simul petii, ut quae tu … de hac re sententia, mihi benigne respondendo, aperire velles. Sed spes me hucusque fefellit, etsi inter omnes constet te eruditorum Principem, eruditor etiam, omnes sine discrimine et absque partium studio, vincere amore, usque nunquam non respondere solitum esse.

Nescio cur vel ipsum tuum silentium, vir Excellentissime! cupiditatem meam Americam visendi, eique variis … populis utilibus scientiis inserviendi neque deprimere neque minuere potuit. Quid ergo ex eo conjeciendum? Quod ad me attinet, Dei te optimi maximi nutum esse existimo, ac proinde secunda vice tuam de hac re sententiam non minus quam iudicio meo a te ra… curam exoro adhibendam, ut mihi inter tuos provincia quaedam honorifica scientiisque meis digna, et ex cujus reditibus non laute quidem, verum honeste vivendum sit, tradatur (?).

Quod si feceris, Vir Excellentissime! unitis Americae statibus non solum salute, quae Dei sit gratia, saniorem, fidelem, religiosum, vitiorum inimicissimum, laboriosum et ad docendum aptissimum … quasi, donabis virum, sed et me tibi add…simum obstrictissimumque reddes. V[ale].

Endorsed: Breidestein 15 Juillet 1783.
639966 = 040-u055.html