From Caetanus d’Amraff (unpublished)
Parisiis 17º Apr. 1778 in platea Mazarini, et diversorio l’hotel de la Couronne d’Or dicto, vicino ad Caffé de Montpellier.
Illustrissime Domine!

Nunquam fatum et perversitas humana crudelius vim suam exeruëre ac in me: deceptus ab Amico, universis bonis meis spoliatus, cum uxore et duabus minorennibus prolibus ad incitas redactus, nihil habeo reliquum, praeter innocentiam et vitam morte duriorem. Miserere mei o Domine! Da panem homini honesto et innocenti, qui cum extrema egestate luctando, se, uxorem, prolesque suas urgenti desperationi vix ac ne vix quidem eripit. Probitatem, honorem, vitam, indolemque meam docebunt testabuntque tibi Dominus Zeno reipublicae venetae apud Regem Christianissimum legatus in platea Bondi residens, Domini item Mocenigo Santi Marci eques, Comes Grismondi, et Comes conthoralis sua, omnes in diversorio l’Hotel d’Angleterre dicto commorantes, qui me apprime cognoscunt.

Quod talenta mea attinet, scribo sex linguis Europais, intelligo autem octo: liberalibus artibus imbutus sum: Musicam picturamque novi: Commercium intelligo: magnam partem Europae cognosco: quando jusseris O Domine, paratus sum tibi dare specimen eorum quae assero: Propera modo juvare fatiscentem: Europam, Americamne dederis in qua sub te Protectore serviam et vivam? Perinde habebo: semper certe dignum te miserationis officium implebis, et servabis quatuor animas mundo, quas egestas, et hac acerbior miseriae pudor, mortem vitae preferre jubent.

Sum Illustrissimae Dominationis Tuae humillimus servus

Caetanus d’Amraff

Endorsed: Damraff Paris 17e avril 1778
629586 = 026-305a001.html