Nos Universitatis St. Andreae apud Scotos Rector Promotor, Collegiorum Praefecti, Facultatis Artium Decanus, caeterique Professorum Ordines, Lectoribus Salutem Quandoquidem aequum est et Rationi congruens, ut qui magno Studio bonas didicerunt Artes, iidem referant Praemium Studiis suis dignum, ac prae inerti Hominum vulgo propriis quibusdam fulgeant Honoribus et Privilegiis, unde et ipsis bene sit, atque aliorum provocetur Industria; Quando etiam eo praesertim spectant amplissima illa Jura Universitati Andreanae antiquibus concessa, ut, quoties respostulat, idoneos quosque in quavis facultate viros, vel Summis qui ad eam Facultatem pertinent, Honoribus amplificare queat; Quumque ingenuus et honestus Vir Benjaminus Franklin, Artium Magister, non solum Jurisprudentiae Cognitione, Morum Integritate, Suavique Vitae Consuetudine, Nobis sit commendatus, Verum etiam, acute inventus, et exitu felici factis Experimentis, quibus Rerum Naturalium, et imprimis Rei Electricae parum hactenus exploratae, Scientiam locupletavit, tantum sibi conciliaverit per Orbem Terrarum Laudem, ut summus in Republica Literaria mereatur Honores: Hisce nos adducti, et praemia Virtuti debita, quantum in nobis est, tribuere volentes, Magistrum BenJaminum Franklin supra nominatum, Utriusque Juris Doctorem Creamus, Constituimus et Renunciamus Eumque deinceps ab universis pro Doctore dignissimo haberi volumus; adjicimusque Ei, plena manu, quaecunque uspiam gentium. Juris utriusque Doctoribus competunt Privilegia et Ornamenta. In cuius Rei testimonium hasce nostras Privilegii, Literas, Chirographis singulorum confirmatas, et communi Almae Universitatis Sigillo munitas Dedimus Andreapoli duodecimo Die Mensis Februarii Anno Domini millesimo Septingentesimo quinquagesimo nono.