From Johann P. Breidenstein (unpublished)
  Viro Excellentissimo Domino Francklin unitorum Americae Statuum apud Galliae Regem Legato Sapientissimo Salutem plurimam dicit Johannus Philippus Breidenstein Scientiarum Cameralium in Academia quae est Giessae Cattorum Professor.

Bello, Vir Excellentissime! composito, libertateque per id ab Unitis Americae statibus feliciter parata, multae procul dubio salutares mutationes in terris eorum existent. Leges congruae et huic novae Reipublicae vehementer utiles condentur, quibus latis optima et praeclarissime constituta Politia exorietur. Negotia tam ecclesiastica quam scholastica in meliorem ordinem redigentur. Trifolium istud, primum ac firmissimum cujuslibet Reipublicae fundamentum, Agricultura scilicet, Denaria et quae sub nomine oeconomiae Urbanae comprehenduntur florebunt, et ut flor ? illustribus Reipublicae Americanae Proceribus cordique erit. Camerae Redituum publicorum Directoribus et Consilliariis peritissimis exornatae? extruentur, et quod quasi inter omnium est Academiae fundabuntur, iisque fundatis     expertissimique Professores dabuntur et id genus alia.

Ego supra nominatus, scientiarum oeconomie arum et Rei Calculatoriae Cameralis in Academia germaniae non minus celebri quam    sum Professor, ex quo habitum   in iis Scientiis quae spartam meam constitutum probare mihi opus non erit. Antea autem, id quod ut proferam necesse duco, variis etiam Administrationibus oeconomicis praefui, et in Cameris Redituum laboravi; Constitutiones   Camerarum germanicarum iis aliarum Regionum primas praesipere, in con o est. Praeterea Studio Theologico incubus, ita ut dogmata et veritates Religionis Christianae ad normam confessionis reformatae Ecclesiae, iis sum addictus docere possim. Musicae quaeest vera Philosophiae pars, quam maxime sum peritus; ut et linguae vernaculae h.e. germanicae, quam secundum artem et Regulas edocere scio. Optimum denique quod attinet proponendi donum vitaeque integritatem, haec bona in me non laudabo; nemo bene moratus et veritatis amans me illa magna et caelestia bona haud mediocriter possidere non affirmabit.

Nescio et Ego ipse quae voluptas Americam visendi, meque meosque, uxorem pu et filium octodecim annorum, jurium studiosum, maris fluctibus credendi, me trahit, quod postremum sine omnium vitae periculo fieri plane nequit. Tamen migrationem hanc non abhorreo, si honores in America capessendi, et Salarium quotannis ici obtinendum, me ad veniendum magis magisque lacessere poterunt.

Offero itaque me Unitarum Americae statibus Proceribus, et Tibi, Vir Excellentissime, et ea propter benegnissimam tuam Responsionem non longe post aceptas has literas, tam certe me expecto, quam certissime sum et maneo Excellentiae Tuae Servus obsequentissimus. Vale. p.s. Respondendo aut lingua germanica aut latina benigne uteris, quia gallica non sim valde peritus.

Pro mittendis literis     quousque erat poss Dabam Giessae Cattorum / ipsis Calendis feb. / 1783.

Endorsed: Preidensten Johannes Philippus Fevr. 1783.
639119 = 038-u707.html