From Harvard College: Degree of Master of Arts
ds: American Philosophical Society
[July 25, 1753]

Senatus Academiae Cantabrigiensis in Nov. Anglia Omnibus in Christo Fidelibus praesentes has Literas inspecturis vel audituris Salutem in Domino sempiternam.

Quandoquidem Dominus Benjamin Franklin Armgr: de Philadelphia Americana, Experimentis non vulgaribus, praesertim circa Miranda Vis electricae Phaenomena Philosophiam locupletavit, unde apud Doctos non in Britannia solum verum etiam in Gallia Fama Ejus percrebuit, et Ipse de Orbe literato optime meruit Nos igitur Studiosi, debitis Doctrinae Honoribus, hujusmodi Homines ornandi, eo Consilio ut, ad Scientiam ulterius promovendam, et Ipse et alii incitarentur.

Notum Facimus Quod (consentientibus Honorandis admodum et Reverendis Academiae nostrae Inspectoribus) Virum antedictum dignum judicavimus, Qui Gradu in Artibus Magistrali donetur; Ideoque Dominum Benjaminem Franklin Armigerum Magistrum in Artibus, decrevimus constituimus et renunciavimus, Dantes et concedentes Ei omnia Insignia, Jura et Privilegia, Dignitates ac Honores, ad Gradum Suum Spectantia.

In cujus Rei Testimonium Literis hisce communi Academiae Sigillo munitis, Nomina nostra Subscripsimus. Cantabrigiae Anno Salutis humanae quinquagesimo tertio supra milesimum et Septingentesimum Octavo Calendarum Sextilis.

Edvardus Holyoke Praeses.
Henricus Flynt
Josephus Sewall
Edvardus Wigglesworth Socij.
Nathanael Appleton
Josephus Mayhew
Thos. Hubbard Thesaurarius.
623105 = 005-016a.html